# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/37

(Vers. 24, 25.) « Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non ut putavi, ita erit, ct quomodo mente tractavi, sic eveniet ut conteram Assyrium In terra mea, et in montibus meis conculcem eum. ct auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero corum tolletur. > Revertitur ad præsentia, hoc est, ad Sennacherib regem Assyriorum, qui Samariam Judaeamque vastavit, et excepta Jerusalem, delevit per circuitum omnia; et longe post futuris vicina consociat, ut imminens auferatur metus: quia dicere poterant audientes: Nos præsentem perpatimur obsidionem, iste multis post saeculis ventura promittit. Est igitur ordo prophetiae, quanquam post annos plurimos Babylon destruenda sit, et omne penitus stirpis Assyriorum et Chaldaeæ seminarium disperdendum: tamen ut non timeatis vicinam captivitatem, jurat Dominus ( cui etiam non juranti credendum est) quod sua aestimatio non fallatur, et quod mente conceperit, irritum non liat. Hoc autem humano loquitur affectu, quod scilicet non fallatur qui falli non potest: Conteram, inquit, Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcabo eum. Una enim nocte centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum angelo vastante deleta sunt (IV Reg. XIX). Et auferetur ab bis qui obsidebantur in Jerusalem, jugum ejus, et grave imperium quod omnibus imminebat, ct pondus quo premebantur, in ipsum potius retrudetur. Fugiente euim Assyriorum rege in terram suam, liber cum populi reliquiis cgressus est Ezechias.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
