Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 39-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11.) «In siccitate messis illius conterentur Mulieres venientes et docentes eam. Non est enim populus sapiens; propterea non miserebitur eins qui fecit cum, et qui formavit eum, non parcet ei. »LXX: c Mulieres venientes a spectaculo, venite: non est enim populus habens iUlelliseutiam; propterea non miserebitur eorum gui fecit eos; et qui formavit eos, non parcet. »Hoc quod dicitur, l »siccitate messis illius conterentur, pro quo beptuaginta interpretati sunt, non erit in ea quidquam viride, quia exuruit, juxta Hebraicum sequentibus copulatur; juxta LXX, priori sensui. Dicamus ergo primum juxta Hebraicum. Cum siccitatis et messionis Jerusalem, et ut apertius loquar, vastitatis tempus advenerit, de toto orbe synagogarum turba concurret, ut plangant Jerusalem et mala illius consolentur. Sive aperte de mulieribus loquitur, quæ nudatis pectoribus, sanguinautes feriunt lacertos, et implebitur [Al. impletur] Domini vaticinium: Filiœ Jerusalem nolite me flere. sed "Iangile super vos et super filios vestros (Luc. XXIII, 28). Magnaque infelicitas populi, a mulieribus lamentationis carmina discere; sicut reprehenso tuit populi Israel, quando in Judicum libro (Judic. IV), in manu mulieris Debboræ fecit salutent Dominus, et tetnpore vicinae captivitatis, lacentubus viris, Holda mulier prophetavit (7 V Reg. XXII). Propterea autem mulieres longo conteremur itinere, imbecillitate, fame et squalore confectæ, et docebunt populum miserabilem, quia non est populus sapiens, nec intellexit Creatorem suum, qui neglectus ab eis atque contemptus non miserebitur facturæ, et non parcet creaturæ suæ. Juxta LXX,de Maria dicitur Magdalene, et alia Marta, et cæteris mulieribus, quæ primum viderunt Dominum resurgentem, et tenuerunt pedes cjus, ut ab co audire Meruerunt: Nolite timere. lle, nuntiate fratribus meis ut vadant in Galilœam et ibi mevidebunt (Matth. XXVIII, 10). De istis mulieribus multo priusquam nascerentur, prophelicus sermo prænuntiat, et vocat eas a spectaculo Dominicæ Passionis et Resurrectionis, ut Evangelium praedicent, et, juxta liebraicuDl, doceant Jerusalem sive terram Israel, quod iste sit Dominus et Deus. Populo enim Israel non habente sapientiam illu tempore, quando passus est DOluinns, et impletum est vaticiniulu prophetale: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1); et: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt; HOM cat qui fuciat bonum, noM est uaque ad unum (Pial. XIII, 4), vocantur mcc- Heres de spectaculo, ut quod ipsæ viderunt apostolis untient Israel autem de quo dictum est (Supra, I, 3): J srael non cognovit me, et popu/us meus non intellexit, clementissimum Creatorem et factorem suum provocavii in amaritudinem, ut nequaquam ejus misereatur. Haec pie quidem dicuntur; sed qumodo cum cæteris congruant, et consummationis mundi temporibus coaptentur, difficilis interpretatio est.