Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 6.) <Quia transgressi legem sunt, molaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Propter hoc maledictiovorabit terram, et peccabunt habitatores ejus: ideo insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. »LXX: «Qnia prævaricati sunt legem, mutaverunt praecepta, testamentum aeternum. Propter hoc maledictio vorabi< terram, quia peccaverunt habitatures ejus: adeo pauperes erunt habitatores terrae, et dimittentur homines pauci. »Audiant Judaei, qui se solos legem Iccepisse Domini gloriantur, quod universæ primum gentes totusque orbis naturalem acceperit legem, et idcirco postea let dan sit per Moysen, quia prima lex dissipata est. De qua Apostolus loquitur: Gum enim gentes quœ ncn habent legem, naturaliter ea quæ legia sunt faciunt, isti legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ollendun, opus legia scriptum in cordibus suis (Rotn. II, 14). Qui igitur bas leges observaverint, præmia consequeutur: qui autem neglexerint eas, sustinebunt quæ nunc sermo propbeticus comminatur. Et qnomodo in principio benedixit Deus omni creaturae quam fecerat (Gen. I): sic in consummatione mundi maledicet bis qui terreni sunt, et non fuerint peregrini, sed habitatores terrae, et in ea peccaverint; qui obliti coudationi3 suae, contra se mutuo furore bacchati sunt. Et pauci remanebunt qni habeant imaginem supercœlestem: sive, juxta LXX, pauperes eiun: habitatores terrœ, quia spirituales divitias perdiderunt.