# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.1-2-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 4.1 to 4.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.1-2

(Cap. X. — i seqq.) — « Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis riamvestram, ne incurvemini sub vinculo, ei cum interfectis cadatis? Super ommibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. » Hac plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, quae habitabant in Samaria, quod ad priora scelera etiam ista sociarint [Al. resociarentj. Nobis autem videtur contra judices tribus Judæ, et Jerusalem, Scribas videlicet et δευτερωτς, sermo propheticus couclamarte, quod adversum legem Dei iniquas scripserint leges, et traditionibus suis subverterint judicii veritatem. Deo enim dicente: Honora patrem tuum, et matrem (Exod. XX, 12): illi e contrario monuerunt filios parentibus dicere: Donum quodcunque est ex ine, tibi proderit, ne honorent [Al. honorarent] patrem, et matrem (:Matth. xv, 5, 6; Marc. VII, II, 12), et cætera his similia. Propterea autem scripserunt leges pessilnas, ut opprimerent pauperes et humiles populi, ut praedas agerent de viduis, et pupillos diriperent. Qui interrogantur quid facturi sint, cum vel captivitatis, vei judicii dies advenerit, et calainitatis de longe venientis, quæ multo tempore aut praedicta est. Ad cujus, inquit, fugietis auxilium, cum offenderitis Deum, qui verus auxiliator est, et ubi derelinquetis gloriam vestram? Non enim proderunt divitiœ in die furoris (l'rov. xi, 4), ne vinctos in hostilem terrain ducat Assyrius, ne corruatis in prælio. Et ad extremum sicut in superioribus contra Samariam crei ro dixerat: In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, etiam contra Judain loquitur, quod non sit linis mali [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
