# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.1-3-36

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 4.1 to 4.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.1-3

(Vers. 10 seqq. i Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, recxspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: Hæc est requies mea; reficite lassum, et hoc ea!, meum refrigerium, et nolucrunt audire. Et erit cis verbum Domini; malla, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecLa; exspecta, retxspecta, modicum ibi, modi. umibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et Hlaqueentur et capiantur. i LXX: < Cui annuntiabimus mal, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte, qui abstracti ab ubere. Tribulationem super tribulationem exspecta; præstolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum: propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes cis: Hæc est requies esurienti, et h:cc contritio, ei noluerunt audire. Et crit eis sermo Domitii: Tribulatio' super tribulationem: exspecta, exspecta; spes [Al. spem] super spem: adhuc punCt, adhuc parum; ut vadantet cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur.» Quis, inquit, dignus eat doctrina Domini, qui verbis Salvatoris diceniis; Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XII, 15); ut quod auribus hauserit. corde intelligat? Quinam illi sint, sequens versus ostendit; Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lactc nutriuntur infantiæ, sed solido vescuntur cibo; qni avulsi sunt ab ubere cum Isaac: propter quam lætitiam fecit Abraham grande convivium (Gen. XXI); hi merentur audire ysieria, et intelligere quæ sarerdos et propheta nesciunt (Al. nescivit), inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensæ eorum repletæ sunt vamitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quæ præcepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: Manda, remanda;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
