# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.13-29

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 4.13 to 4.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.13

Ergo Deus in quo est Deus, Dominus noster Jesus Christus rectius intelligitur et verius, qui in Evangelio loquitur: Ego et Pater unus sumus 1 Jean. x, 30). Qui Deus appellatur absconditis propter assumpti corporis sacramentum, et Deus israel Salvator, quod interpretatur Jesus. Hie enim juxta angelum Gabrielem salvabit populum suum (Luc. i). Confusi sunt et erubuerunt omnes simul, Scribae videlice. et Pharisaei. Et abierunt in confusione fabricatores erroris, qui in loto mundo disseminavere mendacium, ut eum dicerent ab apostolis furto esse sublatum (Matth. XXVIII). Israel autem., salvatus in Domino salute aeterna, apostolorum intelligitur chorus, et hi qui per apostolos crodiderunt. Unde dicitur ad eos: Non con. fundemini neque erubescetis, non solum in præsenti sæculo, sed et in futuro. Servisse autem ei Ægyptum, et Æthiopas, et Sabaim, excelsos viros atque sublimes, nemo dubitat, cum ei mundum videat esae subjectum, et ex paucarum nomine nationum, quae habitant in extremis finibus terrae, cunctos cœlorum cardines, et omnia terræ littora ei creditura perspiciat. Unde pulchre quasi laborantibus in errore idololatriae, cessare labor iEgypti DOminatur. Nulla enim gens ita idololatriae dedita fuit, et iam innumerabilia portenta venerata est, quam Ægyptus, de qua supra (XIX, 1) legimus: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et movebuntur simulacra Ægypti a facit ejus, et cor.Egypti tabescet in medio ejus. Porrr quod in Septuaginta additum est: Innovamini ad me, insulæ, sic exponere possumus, ut dicamus Ecclesias de gentibus congregatas iunovari in Christo, appellari insulas, quod persecutorum rabiem procellasque sustineant, et fundatae supra petram, nulla turbinum mole quatiantur. Hebraei stulta contentione nituntur asserere, usque ad eum locum ubi legitur: Tantum in te est, Deus, et non est absque te, Deus, vel ad Jerusalem, vel ad Cyrum dici.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
