# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.37-64

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 4.37 to 4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.37

manda, remanda, id est prœcipe, prcecipe, i nipera quæ facere debeamus. Cumque abuterentur Dei patientia, qui differt iram, ut praibeat tniscricordiam: qui solebant etiam hoc ex persona pro. phetarum ludentes dicere: Exspecta paulisper, exspecta modicum, venient, quae futura prædiximus. Hæc autem universa loquebantur in populo, quia Dei sermonibus non credebant; statimque infert propheta: Nequaquam vobis Deus his verbis loquetur, ut prrecipiat quid facere debeatis, et præstolemini quæ ventura sunt, sed loquetur vobis in furore præsenti, qui prius dixerat ad populum: Hœc est requies mea, reficite lassum, multo tempore laboravi, in nullo inveni requiem. Vulpes fovens habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58). Et hoc est meum refrigerium, ut in vobis aliquando requiescam. Qui noluerunt audiro, et mea monita contempserunt; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis; Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta: modicum ibi, modicum ibi, et irritdere patientiam meam, cum me arbitrantur minitari, quae nunquam facturus sim; sentiant rebus expleri, ut vadant in interitum, et cadant retrorsum ὀπισθοτόνῳ insanabili; nunquamque ad priora proficiant, nec possint cum. Apostolo dicere: Præteritorum obliti, ad ea quæ priora sunt extendimur (Philipp. Ill, 43); sed conterantur elillaqueentur, et vel a Babylonio, vel a Romano capiamur exercitu. Pro eo quod nos diximus; Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, in Hebræo sic scriplum est: SAU LASAU, SAU LASiU; CAU LACAU, CAU LACAU: ZER SAM, ZER SAM 2; hisque verbis ahuli solei immundissima hæresis apud simplices quosque atque deceptos, ut terrorem frciat* novitate sermonum, quod scilicet qui hæc verba cognoverit, et in coitu eorum [Al, horum] meminerit, absque ulla dubitatione transeat ad regna cœlorum. Legimus ill Apostolo;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
