Latin
4.65 to 4.81
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.65-81
Unproofread scanNot analysed yet
In aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus (/Cor. xiv, 21). Quod mihi videtur juxta Hebraicum de præsenti sumptum capitulo; et hoc in veteri observavimus Testamento (absque paucis teslimoniis, quibus Lucas solus abutitur qui magis Graecae linguae habuit scientiam), ubicunque de veteri instrumento quid dicitur, non eos juxta Septuaginta, sed juxta Hebraicum ponere, nullius sequentes interpretationem, sed sensum Hebraicum cum suo sermone vertentes, Symmachus, Theodotio et LXX de hoc loco diversa senserunt, ei quia longuln est de omnibus dicere, LXX Interpretes, qui leguntur in Ecclesiis, breviter transcurramus. Rejecto populo Judæorum, sacerdotibus et prephetis, qui inebriati sunt sicera, et erraverunt et maledictio comedit consilium eorum, quod inierunt propter avaritiam, cui annuntiabimus futuras pro Christo tribulationes? cui mala pro quibus paratur corona virtutum? Utique his qui ablactati sunt a lacte, qui avulsi sunt ab ubcre, haud dubium quin apostolos significet: Tribulationem supcr tribulationem Exspecta. Loquitur autem ad chorum apustolorum omniumque credentium \ut non ad unam, sed ad multas se paret tribulationes, ut cum tribulatus fuerit atque depressus, rursum spercl, et spem super spem habeat. Quod si paululum tardaverint quæ promissa sunt, non siU incredulus: Modicum enim parvulumque et venicnl quæ promissa sunt. Kt• enim tribulatio patientiam operaiur; patientia pro-, bationem: probatio spem; spes autem non confundit (Rom. v, 5, A, 5). Et haec ipsa tribulatio geminabitur detractione labiorum, et blasphemiis persequentium, quibus adversus Dei populum rabide ore desæviunt. Porro apostoli et apostolici viri loquentur ad populum Judaeorum, dicentes: Hæc eat requies esurienti justitiam, et hac contritie et angustia quæ ducit ad vitam. illis hac praedicantibus, audire impii noluerunt. Unde hoc quod ad Dei populum dicebatur: Tribulationem sustine, tribulationem sustine; exspecta spem, exspecta spem;