# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.82-87

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 4.82 to 4.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4.82

adhuc modicum, adhuc modicum, illis vertetur in pœnam, qui audire sermonem Domini noluerunt, ut corruant et vadant retrorsum, et in periculum obsidionis ac mortis incurrant, et absque ullo miseriarum line capiantur. Quod autem verbum Hebraicum DEA, quod omnes verterunt, scientiam, soli Septuaginta mala interpretaii sunt, error perspicuus est. Prima enim littera DALETH, vel RES parvo apice distinguuntur. Si ergo legatur DEA (, scientiam sonat; si REA (), malitiam; non a malo, quod contrarium bono est, sed ab angustia.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
