Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 12seqq.) «Et vocabit Dominus Deos exercituum in die illa ad Cetum ct ad planctunJ. ad ealvitium et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et lætitia, occidere viluJos, et jugulare arietes, co- Ine'Iere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim Inoriemur. Et revelata est in auribus meis Domini I exercituum: si dimittetur iniquitas haec vobis donet moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. »Quotidie Dominus Deus exercitum provocat hæreticos ad pœnitentiam, qui inter duos muros aquam piscinæ veteris contemnentes, foderunt sibi lacum, et congregaverunt aquam piscinae inferioris, quae non de cœlo, sed de terra aquas habet; et vocat eos ad fletum; Denti enim flentes: qnia ipsi ridebunt (Matth. v, 5). Et ad planctum, ne postea audiant: Lamentavimus vobis, et MOM planxistis (Matth. XI, i 7). Et ad calcitium, ut omnia opera mortis radant, et auferant de corpore suo quidquid non vivit in corpore. Et ad cingulum sacci, ne postea juxta Jerusalem pro cingula reste cingantur. Illi autem e contrario pro fletu et planctu, calvitio et cilicio, gaudium habuere atque lætitiam, et quasi morte omnia finirentur, occidentes vitulos arictesque jugulantes, ut comederent carnes, et hiherent vinum, locuLi sunt verba blasphemantium: Dum in præsenti sæculo sumus, deliciis affluarius. Cristina enim dies, hoc est, futurum tempus, sine sensu erit. Illis ista dicentibus, audivit Dominus verba blasphemiæ, et commi natus est, non se dimissurum esse hanc intquilalcDI, donec aut peccato moriantur et vitiis, aut cum delictis ł suis ad inferos pertrahantur. Quod quidem non Solum de haereticis, sed de omni potest intelligi peccatore, qui negligens peccata sua, desperatione tit pejor; et voluptatibus irretitus, j ungit peccato blasphemiam, ut omnem sensum viventium putet morte finiri, dicens illud Epicuri: <Post mortem nihit est, et mors ipsa nihil esL. »