# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 40-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/40-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/40-3

(Vers. ti.) « Et erit in die illa, percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti.» LXX: « Et erit in die illa, concludet Dominus a fossa fluminis usque ad Rhinocoruram » Nisi junlisseL, ill die illa, per quod docemur,ea quae dicturus est superibus copulanda, poteramus quasi proprium capituli hujus sensum exponere; nunc autem ad superiora referenda sunt omnia. Quoniam civitas munita desołata erit, et speciosa quondam relinquetur quasi desertum, et ibi vitulus accubabit, et consumet propagines vineæ. et omnia siccabuntur,quoniam uon est populus habens intellectum, et propter stultitiam ejus, nullam a Creatore suo misericordiam consecutus est. Idcirco percutiet, sive concludet Dominus ab alveo vel iivo Huminis usque ad torrentem Ægypti, ut ill universa Judaea, quæquondam repromissionis terra fuit, nullus reperiatur sermo doctrinæ, nihil scientiæ ScripturarUlu, lie quibus et Apostolus loquitur: Ut non attendamus Judaicis fabulis et mandatis hominum, qui avertuntur a veritate (Tit. I, 14); et iterum: Sunt enim mulli et non subditi ac vaniloqMi, et seduclores, quos oportet redarguere, præcipue ex circumcisione (Ibid., 10). Alveum autem, sive rivum fluminis juxta historiam Euphratem possumus dicere, sicut et in septuagesimo primo psalmo scriptum est; Dominabitur a mari usque all mare et a flumine usque ad finem [AI. fines] orbis terræ (Pial. LXXI, R). Alii Jordanem putant. Et hoc notandum, quod ill Judææ terminis, fluvius appelletur 1; in Ægypti finibus, torrens, qui turbidas aquas habet, et non perpetuas. Pro torrente Ægypti, LXX Rbinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in.Egypti Palæstinæque confinio, non tam verba ScripturaruIn, quam sensum verborum exprimentes. Quod autem nos diximus, percutiet, pro quo LXX συμϕράξει, id est, concludet, transtulerunt, Aquila et Theodotic, ῥαδήσει interpretati sunt, quod sive virga percutiet, sive act virgam recensebit, numerum gregis sui, intelligi potest: ut non in malam, sed in bonam partem accipiatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
