# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 40.34-48

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 40.34 to 40.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/40.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/40.34

Et hoc quasi moeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis levabunt ad Dominium, ut possim dicere: Sacrificium Dea spiritus contribulatus: cor conlritum et humiliatum heus non despiciet (Psal. L, 19). Et hoc fiet, quia aquae Nezurilu, id est doctrina haereticorum, quæ pardis et prævaricatoribus comparatur, deserta crit, et deducetur ad nihili. Pardi sunt, quorum in Jerzmia varietates et maculæ non mutantur (Jerem. XIII.), et apostatæ, de quibus in Psalmis legimus: Prævaricatores reputavi omnes peccatores terræ (Psal. CXVIII, 11 9). Omnis qnoque herha et germen, et quidquid in sermone eorum viride videbatur, exaruit. Et secundum nlagnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt: ut quem ner beneficia non senserant, per flagella cognoscerent. Denique ducemur ad vallem sive torrentem salicum, ut nulius in eis fructus remaneat. Hanc enim seminis harum arborum illad in poculo hauserit, liberis dicunt esse naturam, careat. Unde ut quiet sancti qui propter peccata in confusione hujus mundi esse coeperunt, in salicibus Babyloniorum fluminum suspendunt organa sua (Psal. CXXXVI). Omnes terminos Moabitarum clamor circumit vel provocantium ad pœnitudinem, vel pro errore plangentium: ut offerre possint per ululatum snum vituloslabiorum, et usque ad fontem Dom:- nicorum arietum pervenire, sive fortium: quia Elim utrumque significat. Aquae autem Dimon qnod interpretatur sufficiens dulor, sive mæror, quae multos sua aspersione polluerant, arguentur deceptis populis non saluti fuisse, sed sanguini. Unde propheticus sermo promittit, ut super fluentes lacrymas, quod interpretatur Dibon, non unum maerorem, sed plura moeroris additamenta cOlIgeminent: ut postquam plenam egerint fugerint pænitentiam, et de Moab Iconem, principem habeant Deum I, quem LXX dixerunt ariel, qni interpretatur leo Dei: quorum editionem in hoc loco disserere supersedi, quia et in plurimis ab Hebraica veritate discordat, et ex his quae interpretati sumus, eUam illius sensus potest intelligi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
