Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et vos congregabimini unus et unus, tilii Israel. »LXX: c Vos autem congregate unum et unum, filios Israel. »tilii Israel, pro quo interpretatus est Symmachus, domus Israel, percussis adversariis vestris a rivo fluminis, usque ad torrentem. Egypti, id est, ab Euphrate usque ad Nilum, vos vel ipsi congregabimini ad tidem nomini unus et unus, quia Judæorum turba non credidit, per quod significat, paucos ex Judæis in Salvatorem Duminum crediturus. Vel certe, o apostoli et apostolici viri, Judæorum multitudine non credente, vos de toto orbe, quos potuerhis, quasi oves morbidas referte ad caulas Domini, et congregate cas cum gentium populo, ut impleatur illud, quod Paulus apostOlus ct Barnabas loquuntur ad Judaeos: Vobis quidem primum oportebat annuntiare verbum Dei; aed quia indignos nos judicastis salute, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46).