# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 41.19-30

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 41.19 to 41.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/41.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/41.19

IV): et coge concilium, ut de vagis et errantibus Dei Ecclesiam facias. Umbracnlum autem tuum et tabernaculum, in quo prius requiescere te putabas, quod erat noctis et tenebrarum, pone in meridie, hoc est in clarissimo lumine, in qno abscondere debes de errore fugientes, et prius vagos ultra non prodere. enim Moab, profugi mei qui me dereliquerant, qui de Ecclesia egressi erant, et dimittentes doctrinam Spirilus sancti, suum sensum sequebantur; vel qai habitaverant apud te, cunt eos cœperit vastator diabolus persequi, tu eis ad Domini timorem tota mente con versa praebeto latebras: et scito, qnod post adventum Agni, qui de petra dcserti ortus est dominator universæ terrae, et venit ad montem filiae Siun, finita sit omnis potentia diaboli, quae pulveri comparatur. Et consumptus est miser, qui multos fecit miseros: et defecit qui conculcabat omnem terram, eos videlicet qui terreni erant. Illo autem consumpto, et redacto ad nihili, et penitus deficiente, praeparabitur solium et regnum selnpiternum. Primum in misericordia (omnes enim (Rom. III) sub peccato sumus, et indigemus gratia Dei 2); et sedebit in tabernaculo David, quod corruerat et suscitatum est, qui post misericordiana judicet, et quaerat jusLiliaOl, ct reddat unicuique secundum opera sua. Consideremus a principio vel Oneris, vel sermonis Moab, in quo dicitur: Nocte vastata eat Ar Moab, et cætera usque ad hunc locum; et videbimus quomodo per gradus et ordinem pœnitentiæ de Moabitis Israelitæ fiant: et fugiant quasi aves, et avolent quasi pulli de nido, ut transcendant per Arnon, et habitent in monte filiæ Sion: ct omni diaboli vel Antichristi potestate cOnLriia, Christus regnet in his et ponat solium suum qui misericordia justitiaque salvati sunt. Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
