# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 42-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/42-2

(Gap. XXIII. — Vers. 4.) c Verbum Tyri. » Quid nobis videretur super onere vel verbo et assumptione Tyri juxta Hebræos, supra in libro decem Visionum hbtoricæ explanationis diximus. Nunc omnem contra Tyrum prophetiam secundum άναγωγήν, et editionem LXX breviter percurremus. Tyrus lingua Hebræa SOH dicitur, et in nostrum sermonem transfertur, angustia. Omnis igitur anima viliis occupata, et pravis cogitationibus, sor appellari potest. c Ululate, naves Carlhagillis. quia perierunt, et ultra non venient. De terra Ciliofuln, ducta captiva est. Cui similes jacti sunt habitatores insulae, negotiatores Phœnicis, transfretantes mare in aquis mutUs, semen negotiatorumquasi messium illatarum, negotiatores gentium. » Pro Carthagine in Hebraeo scribitur THARsis quod omnes Similiter transtulerunt. Tharsis autem inlerpretatur contemplatio sive exploratio gaudii. Citii quoque quod Hebraice dicitur CHETIM interpretatur mare congelascens; et pro Phoenice apud eos S:don legitur. Arguuntur itaque hi quos malarum cogitationum turba circundat, et qui volentes juxta Apostolum divites fieri, incidunt in tentationes et laqueos diaboli, et desideria multa et noxia, quæ detrahunthomines ill profundum(1 Tim. VI). Et dicitur eis quod ululare debeant, scicntes omnes negotiationes mundi hujus esse perituras,et contemplationem gaudii atque lælitiæ in luctum lacrymasque vertendam. Mare enim boc ultra non poterit navigari; sed omnia congelascent: et coloniae Tyriorum captivae duceutur in pænas. Nulli euim alii similes sunt qui habitant in insula ista, nisi negotiatoribus, sive translatoribus qui circumferuntur omni vento doctrinæ, et de aliis ad alia vitia transeunt. Habitanus auten) in insula, quandiu tentationibus hujus sæculi tundimur: et ex omniparte nostra insula atque navicula maris feritur Ouclibus. Hujus autem insulæ negotiatores de Sidone sunt, quæ interpretatur velzotrix, et in qua habitant plurimi venatores. Uc quibus scriptum est; Liberabit te de laqueo venantium (Psal. XC, 3). Et in alio loco lætatur sanctis, quod de corum insidiis liberatus sit dicens: Anima "ostra sicul passer erepta cat de laqueo venantiron (Psal. CXXIII,7).Omnes autem negotiatores gentiam segetibus comparantur, quæ cito arescunt, sive messibus fluminis quæ cle coelo non habent pluviam, sed de terra: ideoque cum gentibus periturae sunt. Ubi nos legimus, semen negotiatorum, ill Hebræo scriptum est, semen sior, quod subauditur Nili, eo quod aquas turhidas habeat quibus Ægypti segetes irrigantur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
