Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 43
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 31.) «Ulula porta, clama civitas 1, prostrata est Philisthæa omnis: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen ejus. I Portam vocat pro his qui in porta sunt, et civitatem pro habitatoribus civitatis. Sermonem quoque dirigit ad urbes Palæstinorum quod ejulare debeant, et lugere veniente Sennacherib, et torrentis modo cuncta vastante. Sub rege enim Ezechia venit AssyriuR, et infer cæteras nationes vastavit Philisibæos. Ad quos loquitur Jeremias: Kcce aquæ ascendent ab aquiloic, et erunt quasi torrens inundans: et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores illius (Jerem. XLVII, 2). Ab aquitone enim vcnit Assyrius, et de ejus ardore egredientes, Ninivem et nationes caeteras subjugantes. Eo tempore qao haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est, rumor in populos vagabatur per ordinem cunctarum gentium, Phœ- Dices quoqne et Palaestinos esse vastandos.