# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 43.20-37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 43.20 to 43.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/43.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/43.20

Et inebriabo te lacryma mea, Esebon, cogitationes scilicet ecrum, et Eleale, quibus ad excelsa. cOflsecndunt. Cur autem plangit Jazer vineam Sabalna. et inebriat Escbon, et Eleale lacrymis SHIS? Ut dum ipse plorat, et mos plorare doceat. Quoniam, inquit, super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. Vinea enim Moabitarum propter vicinam loci talis cst, qualis et vinea Sollolnorum, de qua dicitur: De vinea enim Sodomorum, vinea eocum, et propago eorum de Gomorrha (Deut. XXXII, 32). Et in septuageshno septimo Psalmo Iegimus de Ægyptia vinca, quam Deus percussit grandine. Messes quoque Moabiticæ nascuntur in vallibus quæ appellantur Raphaim: falsaque vindemia ejus est vincæ, lie qua supra dicitur: Domini gentium exciderunt flagella ejus. Isti enim conterunt uvas aUlarissimas, et suis calcant. pcdibul, ne draconis de eis exprimantur venena. et omnes interficiantur bibentes. Auferetur quoque lætitia et exsultatio hæreticorum, qua ante gaudere consueverant: ut posiquam egerint pœnitentiam, illud mereantur audire: Beati lugentes, quoniant addidis, ipsiconsolabuntur (Matth. v,5). Quodque da Carnelo, boc significat: non quod haeretici vere Carmelum habeant, ici est, spiritalis circumcisionis notitiam; sed quod falso babere se jactent. Cumque succisae fuerint vineae, et ablata laetitia et exsultatio de falsis nominis scicutia: wnc nullus erit de pristinis calcatoribus, qui calcet uvas, quas alite cateaverat: et vox eorum æterno obmutescet sileDtio.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
