# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 43

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/43

(Vers. 31.) « Ulula porta, clama civitas 1, prostrata est Philisthæa omnis: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen ejus. I Portam vocat pro his qui in porta sunt, et civitatem pro habitatoribus civitatis. Sermonem quoque dirigit ad urbes Palæstinorum quod ejulare debeant, et lugere veniente Sennacherib, et torrentis modo cuncta vastante. Sub rege enim Ezechia venit AssyriuR, et infer cæteras nationes vastavit Philisibæos. Ad quos loquitur Jeremias: Kcce aquæ ascendent ab aquiloic, et erunt quasi torrens inundans: et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores illius (Jerem. XLVII, 2). Ab aquitone enim vcnit Assyrius, et de ejus ardore egredientes, Ninivem et nationes caeteras subjugantes. Eo tempore qao haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est, rumor in populos vagabatur per ordinem cunctarum gentium, Phœ- Dices quoqne et Palaestinos esse vastandos.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
