# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 44-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/44-2

(Yers. ii seqq.) c Super hoc venter meus ad Moab quaSi cithara sonabit: PoL viscera mea ad murum cocti luteris. Et erit euro apparuerit quod laboravit Moab ab excelsis suis, ingredietur ad saneta sua ut obsecret, et non prævalebit. Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. › Destructo errore Moabilico, imo falsa lætitia in luctum lacrymasque Mutatu, venter mues, prophetae, qui instar citharae musica arte compositus est, et qui de Dei timore coracipieos, multos liberos procreavit, ita ut nulla sit chorda: quæ non reddat sonum sunu, resonabit luctum agentia pœnitentiam Moab: et omnia viscera mea ad murum cocti tateris: pro quo interpretatus est Theodotio ad murum dissipatum. Omnia enim contrariorum præsidia, in quibus antea confidebant, destruentur et torrucnt. Hæc sunt autem viscera et interiora prophetæ, de qnibus et David dicebat in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et onłn;a interiora mea nomen sanctum ejus (PIal. CH, ł). Quomodo enim cithara nun emittit vocalem sonum atque compositum, si saltem una chorda rupta fucrit; sic spiritalis venter prophetae, si una in eo virtutum cborda defneril) non poterit melos dulce resonare; nec ad lateritium murum cunctis clamare visceribus. Philosophorum quoque sententia est, haerere sibi virtutes; et apostoli Jacobi, ut cui ulla defuerit, huic omnes deesse virtutes. Cum autem intellexerit Moab frustra se in his, quæ prins putabat excelsa, dogmatibus laborasse, ingreditur ad sancta sua, uon quae per se sancta sunt, sed quæ sancta errans arbitrabatur, et auxilium invenire non poterit. Vel certe deserto errore mendacii, ad sancta Ecclesiæ intrare conabitur. at sua ea fadat, et oret, et obsecret, sed nou prævalebit. Neque enim statim ut voluerimus, perfectam possumus capere virtutem. Quodque infert: Hoc verbum quod locutus eat Dominus ad Moab ex tunc, proæmio in quo dixerat, verbum contra Moab, sive onus, sciamus epilogum retldiluln, ut quod ibi coeperat, laic compleverit. Ex tunc autem, intelligendum ex quo cœpit ad eunt loqui, ut omne quod dixit, unum verbum Dei sil, id est una sententia. Porro juxta LXX qui interpretati sunt: Interiora propllelæ quasi murum renovata a Deo, et erubescere eum, id est Moab, et intrare ad aras, ct ad ea quæ manu facta sint, ita disserere possumus, ut dicamus semper prophetae renovari viscera, et a Deo fieri fortiora, ut adversarii confundantur, et ea quae humana manu fabricati [Al. fabricata] sunt, cassa intelligant, et nihil nd salutem proficicntia.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
