Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 46
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2.) I Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba Moab ululabit. >Ne molestum tibi sit quod per historiæ viam gradior, ut euim hoc facerem, ipse voluisti. Subauditur autem, domus regia, et urbs Dibon ad idola quae in editis posita sunt ascendit: super Nabo, et super Medaba, nobiles civitates4 uluhbit universa provincia. In Nabo enim erat Chamos idolum consecratum, quod alio nomine appellatur Beelphegor.