# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 47-50

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 47 to 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/47

« In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radclur. » Apud antiquos barbae capitisque rasura lucius indicium fuit. Per haec ergo magnitudo moeroris ostenditur. Jeremia contra Moab eadem conclamante: Omne caput calvitium, et omnis barba radetur, ei in cunctis manibus colligatio, el super omne dorsum cilicium (Jerem. XLVIII, 57). (Vers. 3.) < In triviis ejns accincti sunt sacco; super tectu ejus, et in plateis ejus omnis ululatus descendet in fletum. > Non erunt privatæ lacrymæ, publicum luctum publica lamenta resonabunt: nec matronæ, nec virgines, nec aetas parva puerorum, nec fracti senum gressus tenebuntur domibus, pudorem et imbecillitatem extrema captivitas nesciet. (Vers. 4.) < Ciamabit Esebon et Eleale. » Nomina civitatum Moabiticae provinciae; quarum Esebon urbs fuit quondam regis Amorrhæorum, de qua idem Jeremias, Ignis egressus esl de Esebon, et flamma de medio Seon. Interpretatur autem Esebon, cogiratio, et ideo Jeremias alludens ad nomen, centra Esebon, ait, cogitaverunt mala (Jerem. III, 45; XLVIII, 45.) < Usque Jasa audita est vox eorum., Urbs Jaza fal. Jusa) Mortuo mari imminet, ubi est terminus provinciae Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod usque ad extremos fines ululatus provinciæ personabunt. Uude et Jeremias ait; De clamore Esebon usque Eleale et JaM dederunt vocem suam (Jerem. XLVIII, 34).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
