Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. i, 8.) v In die illa inclinabitur homo ad factorem sunm: et oculi ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabiturad altaria, quae fecerunt manus ejus, et quæ operati sunt digiti ejus: non respicient lucos et delubra. »In illo tempore quando de populo Israel, cui prius dicebatur, Olivnm fructiferam vocavit te DominusDeus tuus (Jerem, XI, 16): et de quo in Psalmis legimus: Filii tui sicut novellæ olivarum ill circuitu meusæ tua (Psal. CXXVII, 5), pro siccitate gratiæ spirtualis vix duas olivas, et tres, aut qUatuor, aut quinque Dominus esuriens repererit, subintrabitgentium pien tudo, et nequaquam ad idola manufacta, sed ad Deum suum inclinabitur et respiciens Sanctum Israel, et aras lucosque ac delubra courbemnent, scientes illud scriptum: Omnis plantatio quam non plantavit cælestis Puter, eradicabitur (Matth. XV, 13).