# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5-6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5-6

(Vers. 14, i5.) i Propter hoc audite verhum Domini, viri illusores, qui dominamini supr populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus faedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non 'emet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecii sumus. » LXX: i Propterea audite verbum Domini viri, tribulati et principes populi hujus, qui est in Jcru salem: Quia dixistis: Fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum; tempestas transiens si irruerit, non veniet super nos, quoniam posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegemur.» Quod supra diximus cum irrisione solitos principts Judaeorum prophetis dicere: Manda, remanda; exspecta, reexspecta, et cætera his similia, per quae ostenditur nequaquam cos prophetarum credidisse sermonibus, sed prophetiam eorum habuisse despectui: praesens cstendit capitulum, per quod appellantur viri illusores. Sunt autem Scribae et Pharisaei qui dominantur super populum Dei in Jerusalem, quos LXX vocant viros tribulatos et principes populi Jenualem. Dixerunt enim non sermone, sed opere: Sumus sicut ei cæteræ nationes: habemus pactum et foedus cum inferno et eum morte; semel salutem desperavimus. Certe captivitas longo post tempore ventura est, dicentibus vobis: Adhur modicum, adhuc modicum; exspecta, rursus exspecta. Ergo cnm mortui fuerimus, hoc flagellum captivitatis et hanc tempestatem non senliemus. Semel enim mendacio credidimus, hoc est, frustra spem habuimus in Deo et in lege ejus. Et idco mendacio proiecti sumus, qnia mortui imminentem captivitatem declinavimas. Verbum Hebraicum SOT () Aquila et Symmachus, flagellum, LXX. tempestatem interpretati sunt; CHASAB ()1 quoque omnes meudacium transtulerunt, in quo speraverunt Judæi, cujus juxta evangelistam Joannem, pater est diabolus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
