# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5.12-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 5.12 to 5.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5.12

XII, 8), quam nostr! belluam vocant: quod animal semper cadavera persequitur, et vivit succo ac sanie corporum mortuorum. Adversum hos, qui habitant in speluncis, et Habacuc lamentabili voce dicebat: Væ qui potum dat proximo suo potionis turbidæ: et inebriat tum, ut respiciat ad speluncas suas (Habac. II, 15). De his speluncis et Dominus loquebatur: Scriptum est, domus Patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13), in quibus animas interficitis deceptorum, ut non videatis in eis visionIs, de quibus idem Salvator ait: Ergo visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee III, 10). Et alius ad eum: Locutus es, inquit, in visione filiis tuis (Psal. LXXXVII, 20), scd somniis creditis ct phantasmatibus, quihus praecepit Dominus non esse credendum. Isti porcorum carne vescuntur, de quibus diciitir: Nc miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 27). Et jus profanum comedunt, quod in libris eorum haeretica arte conditum est. Quorum vasa immunda sunt omnia, tam scilicet corpora, quam doctrinæ, ct in tantam dementiam veniunt, ut quicunque eorum non fuerit sinilis, cum quasi perditum detestentur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
