# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5.24-42

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 5.24 to 5.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/5.24

Nonne ego Dominus Deus, et non est alius abbque me? justus et salvans non est præter me. Convertimini ad me, et salvi eritis ab extremis terræ. Ego soni Deus, et non est alius. Per memetipsum juro: nisiegredietur de ore meo justitia, sermones mei non avertentur, quia mihi incurvabit omne genu, et jurabit et confitebitur omnis lingua Deo dicens: Justilia, et gloria ad eum veniet, et confundentur omnes qui separant se a Domino: justificabitur et in Deo glorificabitur omne semen filiorum Israel. > Vocatis Ægypto, et Æthiopia, et Sabaim viris excelsis, per qnae monstratur salus universarum gentium barbararum, et totius mundi ad Deum conversio, obtendit Deus justitiam suam; quod non solum Judaeorum sit Dominus, sed et gentium. Ipse enim caeli factor et terræ aequaliter omnium Deus est, et non ob aliam causam creavit terram, nisi ut hwminum esset habitaculum, qni suum adorarent et in elligereni Creatorem, et idola universa contemnerent. Nam et in monte Sina, de excelso ejus verlice hæc audientibus populis est locutus: Non erunt tibi dii alieni absque me, nec facies libi idolum (Exod. XX, 3, 4). Sed melius, ut hoc dictum de evangelica prædicatione credamus: Moyses enim in abscondita solitudine uni tantum locutus est populo. Apostolorum autem sonus in universum orbem exiit, et verba eorum usque ad terræ terminos pervenerunt (Psal. XVIII). Non dixi, inquit, semini Jacob, Frustra quærite me. Coelorum enim illis regna promisi, et primum ad eos locutus sum: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et idcirco locutus sum justitiam et annuntiavi recta, sive veritatem, ut imaginibus Legis et caeremoniis derelictis, sequerentur Evangelii veritalem. Sed quia illi credere noluerunt, et indignos se judicaverunt salute; propterea dico gentibus: Congregamini de toto orbe, et venite et accedite.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
