Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 51
Unproofread scanNot analysed yet
Super hoc expediri Moab ululabunt, anima ejus. ululabit sibi. I Verbum Hebraicum ELUSE (),i pro quo Aquila έξώμους, id est, expeditos, et exertis humeris, Symmachus accinctos interpretatus est, fluidam putant non viros, sed nomcn urbis intelligi, quae hodie appellatur Eluza, et esi in Moabitidis partibus sita. Possumus autem et hoc dicere, quod universa pugnatorum fortitudo corruerit, ct mutuis fletibus omnis terra resonarit. Sin autem Eluse, ut Aquila volrit, exertis humeris intelliganlur, ille nobis sensus suggeritur, quod ad plangendum cuncti nudaverint pectora.