Latin
54 to 56
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 54-56
Unproofread scanNot analysed yet
<Per ascensum enim Luith fiens ascendet. >Et Jeremias: Per ascensum Luith plorans ascendet in fletum. Intelligimus autem clivum esse itineris quod ducit ad Assyrios, et per hoc captivitatem significari. <Et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. >Rursum Jeremias: Vox clamoris Oronaim, vasvitas, et contritio magna. Longum est, si velim de singulis dicere, cum perspicuum sit vet urbium in Moab, vel iocorum esse nomina, quæ deserunt transmigrantes. (Vers. 6.) <Aquae enim Nemrim desertae erunt. •Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis et ob hoc ipsum sterilibus. Sive autem allusit ad nomen, sive quod ante non fuerat, post vastitatem accidit ut etiam aquæ in amaritudinem verterentur.