# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.125-150

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.125 to 56.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.125

faciant cuncta absque consilio. Ei Graeci poetae a lautlabilis illa et admiranda sententia est: < Primum esse beatum, qui per se sapiat; secundum, qui sapientem audiat. > Qui autem utroque careat, hunc inutilem osse, tam sibi, qnam omnibus. Unde et illud in nostris libris legimus: Amici tibi sint plurimi, consiliarius autem unus de mille (Ecc/i. vi, 6). Et iterum: Curn consitio omnia age (Prov. XIII, 10): et dabit tibi prudentia admirabilem consiliarium. Senatus quoque consulta dicuntur, et principes quondam Romani, consules appellati suut, vel a consulendo civibus, vel k a regendo cuncta consilio. 51 Et noa habemus in Ecclesia senatum nostrum, cœtum presbyterorum. Gum ergo inter cætera etiam senes Judæa perdiderit,quomodo poterit habere consilium, quod proprie seniorum est? < Et sapientem architectum. > Pro quo Aquila transulit sapientissimum artificum, ut ostenderet eas plures quondam habuisse artiliccs: qualis ct ille fuit Beseleel filius Uri, filii Ur de tribu Juda, quem implevit Deus spiritu sapientiæ, et intelligentiæ, ac disciplinæ, ut in omni opere esset faber perfectissimus, non solum in auro, et argento, sed ct in ære, et caeteris quæ Moses enumerat, qui ædificavit Tabernaculum Dei (Exod. XXXI). lllis ergo perdentibus architectos, omnis ædificandi gratia translata est ad Ecclesiam. Unde Paulus apostolus dicit: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (/ Cor. III, 10). Et Jeremias architectus erat, qui nou solum eradicabat, et suffodicbat, et perdebat, sed et aedificabat (Jerem. XVIII)). Unde idem Apostolus loquitur: Dei agricultura, Dei ædificatio sumus (I Cor. III, 9). Dominus quoque noster appellatur structor maceriarum (Ephes. II). Ei in Evangelio filius fabri sugillatur, qui universa condiderit (Matth. XIII). In Regum quoque volumine legimus, quod miserit rex Salomon, et tulerit Hyram Tyrium, filium mulieris viduae, qui crat de tribu Nephthali,et habebat patrem Tyrium, artificem aeris.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
