# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.151-175

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.151 to 56.175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.151

Ingressusque est ad regem, et fecit omnia opera rcgi Salomoni; in quo typus cst ædificandæ Ecclesue, quas non solum de tribu Jutta, sed de Nephthali quoque, et patre Tyrio generatus sit, qui habuit matrem viduam: quia priorem virum perdiderat (III Reg. VII). Et mulio plures sunt filii deserte, magis quam ejus quæ habet virunt (Isa, xv). Sed et in Paralipomenon libro legimus vallem. artificum: Saraias autem genuit Joab patrem rallis artificum: ibi quippe artifices crant (I Paral. IV, 14). Qai propterea habitare dicuntur in valle, quia non eus inflabat scientia, sed humilem atque mansuetum sequebantur Jesum,et cum Apostolo dicere poterant: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. xv, 9). Et alibi: Ex parte cognoscimus, et ex parie prophetamus, ei nunc per speculum videmus in ænigmate (I Cor. x III, 9). i Et prudentem eloquii mystici. > Pro quo 52 LXX interpretati sunt, prudentem auditorem; Theodotio, prudentem incantatorem; Aquila, prudentem susurratorem; Symmachus, prudentem eloquii mystici, quem et nos in huc loco sec'" i sumus, Diceodum primum juxia LXX, quod inter cæleras gra-. tias spiritales, etiam prudens auditor in Ecclesia neccssarius sit. Alii euim dalur prophetia: alii ais cretio spirituum (1 Cor. III, 10). Unde, et constituti erant in populo Judæorum sacerdotales gradus, qui prophetas, pseudoprophetasque discernerent: hoc esi, intelligerent, qni de Dei spiritu loquerentur, qni de contrario. Legamus Jeremiam. Prudens autem eloquii mystici (Jerem. XIV). sive susurrator, et ut Theodotio voluit, incantator, videtur mihi vir esse eruditus et exercitatus tam in lege et prophetis, quam in Evangelio et apostolis, qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad statum meritis reducere: dum et scortator recipit castitatem, et ganeo frugalitatem, et quondam avarus dat eleemosynam. Eventila omnes Judaeorum synagogas, et nullum poteris invenire doctorem, qui sancta praecipiat, et contemptis divitiis, sectandam doceat paupertatem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
