Latin
56.176 to 56.196
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.176-196
Unproofread scanNot analysed yet
De istiusmodi incantatoribus contra serpentes et aspides, id est, contra peccatores, qui Dei justitiam reliquerunt, David loquebatur in Psalmo, Alienati aunt peccatores vulva: erraverunt ab utero, loculi sunt falsa. Furor eorum juxta similitudinem serpentis: sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, qua MOM exaudit vocem incantantium, et venefici medicantis sapienter (Psal. LXVII, 4. seqq.) . Omnis sermo Apostoli contra serpentes et aspides incantatio est, quem non exaudiunt peccatores, et haeretici, quia claudunt aures sUs, ne audiant veritatem. (Vers. 4.) c Et dabo pueros principes eorHm. a Si ex persona Prophetae dicitur: Ecce enim dominator Dominus exercituum, auferet ab Jerusalem, et i ab Juda validum et validam: omne robur panis, et omne robur aqua, et reliqua, quomodo nunc idem propheta loquitur, Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis? Ergo juxta consuetudinem prophetalem loquente Propheta, subito Deus loquitur per Prophetam ex persona sua, et dicit, Dubo pueros principes eorum: sublatis enim his quæ ame 53 donaveram, et quasi bona iratus abstuleram, nunc econtrario dabo mala. Tuli senem et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum et prudentem auditorem, etc. Pro his dabo pueros principes. Qui enim presbyterum perdiderunt, qualem superior sermo [Al. servo] monstravit, qualis et Abraham primus appellatus est presbyter, recte juvenes principes accipiunt (Genes. VII). De quibus, et in Ecclesiaste legimus, Væ tibi, civitas, cujus rex juvenis, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex filius ingenuorum (Eccle. x, 16). Talis fuit rex juvenis Roboam filius Salomonis, qui secutus est juvenum consilia (III Reg. xn). Non quod aetate esset juvenis, sed sapientia. Alioqui quadraginta et amplius annorum regnum accepisse narratur. Ei e contrario Salomon duodecim annorum erat quando suscepit imperium, et quia habebat sapientiam, propterea non est appellatus juvenis.