Latin
56.222 to 56.242
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.222-242
Unproofread scanNot analysed yet
Possumus illusores dicere et magistros populi Israel, qui devorant populutn Dei, sicut escam panis, et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque stultitiæ discipulorum. (Vers. 5.) «Et corruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. >Quando juvenes fuerint principes, et illusores Domini, quales propheticus sermo describit, tunc lice dignitatis, nec ætatis, nec scientiae ullus ordo servabitur; sed rebellabunt pueri senibus, et ignobiles nobilibus, et mutuo corruent. Et implebitur illud Apostolicum: Mordentes invicem, consumpti estis ab invicem (Galat. v, 15). Hacc sub Tito tilio Vespasiani accidisse populo Judæorum, scribit Josephus (lib. v de Bello Jud.) :et quo'i, cnm expugnarentur a Romanis, fucril Jerusalem in tres partes divisa seditio: et alii arcem et templum, alii inferiorem, alii superiorem partem urbis tenuerint. (Vers. 6.) «Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui. Vestimentum tibi est, princeps esto noster: ruina autem haec sub manu tua. i Pro ruina, Symmachus et Theodotio in infirmitatem transtulerunt, LXX cibum. Significat autcm raritatem hominum, et maxime rerum omnium pcnuriam, quod qui cibum, et vestimentum habuerit, potens, et dives 55 et inclytus esse credatur. Quod autem ait juxta Hebraicum: Ruina autem hcec sub manu tua, hunc sensum habet: Miseria nostra et calamitas tuo substentetur et protegatur auxilio. Et hoc considerandum quod singuli sibi eligant principes singulos, et in principum electione seditio sit, dum alii alios principatu dignos putant. Nec dicunt ad eos, possessiones tuae, et divitiae, et reditus sustentare nos poterunt, sed infirmitas ista, sive cibus meus, ex tuo sanabitur et pendebit acbitrio. (Vers. 7.) <Et respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum; nolite constituere me principem populi. •Pro medico, Symmachus et LXX transtulerunt, principem: Theodotio, I ὲπιδεϭμεύοντα qui liget vulnera, et provideat sanitati.