# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.243-259

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.243 to 56.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.243

Respondebit, 3 in Hebræo non habetur, sed de LXX additum est. In Hebræo enim his quæ suprascripta sunt jungitur: In illa die dicet, Non sum medicus, et reliqua. Is autem dicet, qui princeps fuerit electus. Et sicut populus qui eum quem, comparatione sui locuplctiorem intelligit, principem habere desiderat, sic qui cligilur, considerans paupertatem et imbecillitatem suam, indignum se esse delato honore testatur, nee posse mederi vitiis, id est, curare languentes, esurientibus cibum tribuere, vestire nudus, qui ipse se sustentare vix valeat. Ergo non statim mullitudinis acquiescamus judicio, sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei: quia Deus superbis resistens' humilibus dat gratiam (/ Petr. v). Quanti panein non habculcs, et vestimentum, cum ipsi esuriant et nudi sint, nec habeant spirituales cibos, neque Christi tunicam integram reservarint, aliis et alimoniam et vestimenta promittunt, et pleni vulneribus, medicos esse se jactant: nec servant illud Mosaicunc: Provide alium quem mittas:. aliudque mandatum: Ne quæras judex fieri: ne furte non possis auferre iniquitates (Eccle. vn, C). Solus Jesus omnes lauguores sanat, et infirmitates, de quo scriptum est: Qui sanat contritos corde, et alliyat contritiones eorum (Psal. CXLVI, 3). (Vers. 8, 9.) « Ruit cnim Jerusalem, et Juda concidit: quia lingua corum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Agnitio vultus eorum respondit eis: ct peccatum suum quasi Sodoma praed'caverunt, nee absconderunt. i Hoc Propheta loquitur, non ut plerique arbitrantur, ille qui princeps fuerat electus. Et dicit ideo nullum velle præesse populo peccatori, quia et Judas et Jerusalem, et urbs, et Judaea provincia, sive tribus Juda pariter conciderint. Causasque reddit impietatis eorum, quia contra Dominum blasphemaverunt, atque dixerunt: Tolle, tolle, crucifige talem, nun habemus regem nisi Cæsarem (Joan.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
