# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.372-395

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.372 to 56.395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.372

Illa de quibus Apostolus scribit ad Ephesios: Calceati pedes in præparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Quæ calceamenta animæ perditurae sunt, quando extento collo ambulaverint, et pedibus traxerint vestimenta, et pro munditia matronali, terræ verrent spurcitiam. (Vers. 18-21.) i Et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inauros, et annulos et gemmas in fronte pendentes. » Describit monilia feminarum, et per haec insignia < civitatum; vel juxta anagogen variarum ornamenta virtutum. Habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quæ illuminatur sole justitia?. Torques quoque, quæ ad pectus usque perdentes, intelligentiam, ac principale (ήγεμονιϰὸν) mentis in corde demonstrant. Et monilia, quai uno sermone omnia ornamenta significant: ct armillarum bona opera, quales Rebecca accepit in sponsalibus (Gen. XXIV): et mitras, capitis ornamenta, discriminalia, ul judicium habeat singulorum: et periscelidas quibus noster gressus ornatur, ut andiamus: Pes tuus non offendet (Psal. XC); et: Eruet pedes meos a lupaM (Ptal. LV); et murenulas, quæ auri atque argenti texuntur virgulis, sensu vidi licet, et sermonibus Scripturarum: et olfactoriola, ut Christi bonus odor simus (II Cor. II, 15): et inaures, ne audiamus judicium sanguinis, sed Domini verba dicentis: Qui habel aures J audiendi audiat (Luc. VIII, 18): et annulos, quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater. Uude dicitur ad principem Tyri: Tn es signaculum similitudinis (Ezech. XXXVIII, 12). Filius quoque prodigus cum stola recepit annulum (Luc. xv), et calceamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur. De cujus capitis ornamento, et in psalmo legimus: Sicut unguentum 1 in capite, quod deseendil in barbam Aaron (Psal. CXXXII, 1). Qn;e omnia licet LXX Interpretes, Aquila, et Symmachus, ac Theodotio diversis modis interpretentur, IIOS ut potuimus vel de Hebraeo, vel de ipsorum translatione texuimus: nec volumus diutius in singulis immorari, 62 ne frivola sit expositio, et prudenti lectori fastidium faciat.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
