# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.396-415

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.396 to 56.415. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.396

(Vers. 22.) t Et mutatoria, et pallia, et linteamina. > Pro i linteamina, LXX perspicua laconica, interpretati sunt: volentes tenuissimas significare vestes, quibus Lacedaemoniorum, qui fuerunt ad bella promptissimi, et austerioris vitæ, corpora tegebantur: quanquam Laconica, nec Hebraicum habeat, nec ullus alius interpretum. Mutatoria autcm et pallia, quæ significantius Symmachus transtulit ἀναόλαια, ornamenta suut vestium muliebrium, quibus humeri et pectora proteguntur. Mutatoria juxta anagogen illi sunt, de quibus dicitur: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8); et linteamina, ut loti in Domino deliciis perfruamur, secunduin illud, quo in Psalmis scriptum est: Torrente voluptatis tuæ potabis eos (Ps. XXXV, 9). Haec auteiu omnia perdiderunt filiae Sion, quia ambula verunt extento collo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt: putantes suae esse potentiæ quo I habehant, et nou Domini gratiæ. (Vers. 23.) < Et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra. > Habent acus mulieres, quihus ornatorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Habent et specula, quibus considerant vultum suum, et si quid dcesse vidcriut, addunt ornatui. Habent sindones, quae vocantur amictoria: et vittas, quibus crines ligantur, quas appellant ταινίας 2. Habent et theristra, quæ nos pallia possumus appellare: quo obvoluta est et Rebecca, et hodie quoque Arabiæ et Mesopotamiae operiuntur feminæ: quae Hebraice dicuntur a ARDIDIM, Graece θέριστρα: ab eo quod In θέρει, hoc est, in æstate et caumate corpora protegant feminarum. Filiae ergo Sion propter StIperbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium præceptorum regula stringebatur. Perdiderunt specula, quae obtulerunt in Exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem Domini fabricandum (Exod. XXXVIII): de quibus et apostolus Paulus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in ænigmate (I Cor. XIII, 12). Amiscrunt sindones et vittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant: et therisira, quo tutissimo in aestibus tegebantur unibraculo.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
