# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.49-69

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.49 to 56.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.49

(Vers. 2.) < Fortem et virum bellatorem, judicem et prophetam, et hariolum. et senem. * Pro fonti, quod solum est in Hebræo, duo simul LXX transtulerunt, gigantema ei fortem, eumdem volentes giganteum esse, quem fortem. De forti supra dicium est. Gigantem autem in bonam partem, hoc est, de Domino Salvatore, ill octavo decimo Psalmo legimus: Exsuitavit ut gigas ad currendam viam suam: a summo cælo egressio ejus, et 48 occursus ejus usque ad summum illius (Psal. XVIII, 8). Sin autem legerimus, Nemrod gigantem (Gen. x), qui fuit venator coram Domnino, et gigantes (Gen. VI), propter quos venit diluvium super terram, in contrariam partem accipiendi suut. Virum qnoque bellatorem juxta historiam sic intelligimus, quod capti sint, et usque hodie serviant, et non deposuerint servitutis jugum. Sed ne judices quidem habeant proprios, Romanisque subjiciantur judicibus: in lautum ut de principibus eorum, qui esse videntur in populo, Romani principes judicent. Sed et hoc dicendum, quod nullus sil apud eos bellator in lege, habens scientiam judicanli: sed omnia vana sint, et caduca, et plena stultitiæ. De propheta autem, quod apud eos esse cessaverit, nulli dubium est. Quaerimus juxta Hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt divinum: exceptis LXX, qui pro hoc conjectorem transtulerunt. Et dicendum quod sæpe etiam per bariolos futura dicantur, sicut in Balaam divino legimus, et in divinis quinque urbium Palæstinarum, Gazæ et Ascalonis, Geth, ct Accaronis, et Azoti, qui dant constilum quomodo arca Domini remittatur (I Reg. VI). Ei est sensus: Et vera et falsa a Judæis pariter a nferentur. Senem quoque, quem LXX presbyterum transtulerunt, intelligt [ At. intelliget ] ablatum a Judæis, qui scierit ill Scripturis sanctis presbyteros merii0 et sapientia eligi, non ætate. Neque enim, apud Jndaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectute saepe venire conspicimus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
