# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.653-672

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 56.653 to 56.672. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.653
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.653

(Vers. 7.) < Vinea autem Domini exercituum domus Israel est; et viri Juda germen delectabile ejus. » Id est, Dei: sive ut LXX transtulerunt, novella plantatio dilectissima. Israel et Judas boc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel, et postea, regnante David super tribum Juda, et Roboam filio Salomonis super duas tribus, Judam et Benjamin, hi qui erant in Samaria, hoe est, decem tribus, vocabantur Israel; et quibus regnabant de genere David, appellabantur Juda. Et quoniam ab Israel vituli colebantur in Dan, et in Bethel, propterea ab Assyriis primum est capta Samaria; et multo post tempore Judas a Chaldaeis ductus est in Babylonem, quia minora peccaverant. Unde et in Ezechiele ad utriusquc populi peccata purganda, Israel in sinistro latere ponuntur, juxta Septuaginta, dies centum nonaginta, sive ut verius in Hebraico continetur, trecenti nonaginta; Judae autem quadraginta dies (Ezech. iv, juxta LXX et juxta Hebraicum). II oc dico, ut comparatione Jsrael, id est, decem tribuum, amabilem atque dilectum ostendam Judam, in quo crant sacerdotes et levitæ, et Dei religio versabatur eo tempore, quo propheta Isaias loquebatur ad populum. Et pulchre Israel, hoc est, totus populus, domus est; Judas autem, qui separatis 73 tribubus postea pullulavit, novellum dicitur delectabile. Sed et hoc notandum, quod juxta consuetudinem prophetalem, quæ prius per metaphoram dicta suut, vel per parabolam, postea exponuntur manifestius, quod vinca et novella plantatio Israel et Judas sit. < Et exspectavi ut laceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor, » sive, ut LXX transtulerunt, < Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem. » Volumus Latiuis iusinuare auribus quod ab hebraeis didicimus: Judicium apud eos appellatur MESPHAT; iniquitas, sive dissipatio, ut interpretatus est Aquiła, MESPHAA. Rursum justitia dicitursADA- CA, clamor autem appellaturs SAACA.Una itaque vel addita littera, vel mutata, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro MEspHAT, MESPHAA4, et pro SADACA poneret SAACA, et elegantem structuram sonumque verborum, justa Hebraeam linguam redderet.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
