Latin
56.691 to 56.708
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.691-708
Unproofread scanNot analysed yet
III, 9, 10). Isti domos domibus, id est, dogmata conjungunt dogmatibus; quibus dicitur per Michæam, Nolite ædificare in domo derisum (Ibid.) ,ne supra fundamentum Christi, quod apostolus Paulus posuit (7 Cor. m) et in quo debuerant ædificare aurum, argentum, lapides pretiosos, e eontrario ædificent ligna, fennm, stipulam, quorum finis incendium est. De hujuscemodi domibus Salvator in Evangelio loquitur: Omnis qui audierit verba mea, et noM fecerit ea, assimilabitur viro stulto. qui œdificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerumt in domum illam, et cecidit *et fuit ruina domus iliius magna (Matth. VII. 26, 27). Tamdiu autein quaerunt hæretici nova veteribus jungere, et eadem recentioribus inmutare, donee et sensus humanus et serino deficiat. (Vers. 0. )<In auribus meis sunt haec Domiti exercituum. Nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ absque habitatore. »Pro eo qnod nos juxta Hebraicum vertimus, In auribus. meis sunt hæc Domini exercituum, id est, verba quæ locutus est Dominus, adhuc resonant in auribua meis, LXX transtulerunt, Audita sunt hæc in auribus Domini Sabaoth. Non quod Propheta verba Domini au'ierit, sed in auribus Domini audita sint quæ Propheta dicturus est, cum consequentius sit intelligere, audisse Prophetam, quae Dominus sit loculus. Dominus autem locutus est, quod post captivitatem, domus magnae atque pulcherrimæ desertae futurae sint, non habentes habitatiorem.