Latin
56.97 to 56.124
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.97-124
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et David in quinquagesimo numero Psalmum seribit pœnitentiæ. Legimus quoque in eodem Numerorum libro, quod de præda et spoliis, quinquagesimum [Al. quingentesimum ]caput, tam de hominibus. quam de jumentis accipiant sacerdotes, et quinquagesimum levitæ, qui custodiunt fores tabernaculi. Illa quoque Evnugelii parabola (Luc. VII et xvt), in qna dicuntur dua debitores, unus qui debebat quingentos denarios. et alius quinquaginta, ad hanc refertur intelligentiam. Unde et Apostolus apud Ephesios, quibus mystica quaque dissolverat, vull permanere usque ad Pentecosten, 50 donec perfecte ad Domin m convertaulur, dicens; Ostium euim mihi apertum eat magnum et evidens, sed adversarii multi (1 Cor. xvi, 9). Imitatur autem, et diabolus Israeliticum exercitum, de quo Jethro dederat genere suo Mosi consilium, ut constitueret super populum tribunos et centuriones et quinquagenarios (Exod. XVIII). Uude impius rex (1 V Reg. 1) mittit duos quinquagenarios cum subdilis sibi militibus, ut exhiberent Eliam: qui divino igne Consumpti sunt. Tertius autem salvatur ex eis, qui conversus ad preces, poenitentiæ sacramenta cognoverat. Unde et Judæi, nolentes Dominum esse perfectum, nee priucipem quinquagenarium, dicunt ad eum: Quinquaginta amos 'tectum habes, et Abraham vidisti (Joan. VIII, 57)? Et ille sciens se esse non soluti pœnitentium principem, sed et justorum, respondit: Antequam Abraham esset, ego sum (Ibid. ,58). Quod autem Duminus Princeps sit Quinquagenarius, es una festivitate intelligere possumus, de qua ait: Dominus est Sabbati filius hominis (Matth. XII, 8). Quod si Sabbati, et Kalendarum. Si Kalendarum, et Paschæ, id esl, Azymorum. Si Paschae, et Jubilaei. Si Jubilæi, ct Tabernaculorum. Si Tahernaculorum, et Pentecostes, quæ ad quinquagesimum refertur numerum. i Et honorabilem vultu, et consiliarium. i Pro duobus, id est, honorabili2 vultu, et consiliario, LXX unum virum admirabilem consiliarium transtulerunt. Inter caeteras gratias etiam hoc Dominus auferet a Judaea, ut nullum habeant consiliarium: set!