Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13-15.) «Quomodo si paucae olivæ, quæ reUlauserulIl, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari: propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. »Quantum ab Hebraica veritate in hoc locu LXX distet translatio, sequentia verba monstrabunt. LXX: «Quomodo si quis excutiat olivam, sic excutient eos:et si quiescat vindeJllia, isti clamore vociferabuntur. Qui autem relicti fuerim super terram, laetabuntur simui cum gloria Domini, conturbabitur aqua maris, propterea gloria Domini in insulis erit maris, nomen Domini gloriosum erit, Domini Dei Israel.» Relictis hominibus paucis, quando maledictio voraverit terram, et in urbe fuerit solitudo, et haec universa contigerint in medio terrae, in medio populorun) et gentium, tanta erit sanctorum paucitas, de quibus Dominus loquitur in Evangelio: Multi fJocali, et pauci electi (Matth. XX, 16): et tam vehemens pressura justorum, ut tententur, si Geri potest, etiam electi Dei: et paucitas eorum haccis olivarum rarissimis comparetur, quæ cum excussæ fuerint atquc demessæ, vix paucae remanent in ramorum cacumine; et quomodo cum fuerit finita vindemia, soient pauperes, egestate cogente, vacuas circuire vites, et pauca uvarum grana colligere. IIi igitur qui remanserint, et post vindemiam mundi atque pressuram, manus quiverint Antichristi persequentis effugere, sive pœnæ imminentis ardores, levabunt voces suas in sublime, Deumque laudabunt. Quando venerit Dominus in gloria Patris sui, cum Ange is sanctis, et eum [Al. cumJ viderint in majestate regnantem, tunc hinment in equorum similitudinem, laetitiae magnitudine gestientes, et hinnient cle mari hujus sæculi. Propterea qui nunc in Scripturis sanctis eruditi estis, et scitis vubis tantum gaudium tautaquc præmia reservari, in doctrinis glorificate DOminum, audientes illud quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (11 Cor. x, 17). Nequaquam in terra Judææ, sed in insulis, id est, in Ecclesiis hujus maris et sæculi, in quibus benedicitur atque laudatur nomen Domini Dei quondam Israel, sive, hominis videntis Deam. Juxta LXX, omnia quae de sanctis intelleximus, referri possunt act ianpios, quod cum fuerit finita vindemia, tunc illi clament in suppliciis constituti. Qui autum evaserint impiorum numerum lætentur in gloria Dowilli, et conturbentur aquae populorum hujus [Al. ejus] sæculi.