Latin
6.1 to 6.14
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.1-6-14
Unproofread scanNot analysed yet
(Vt'rs. 9, 10.) «Sicut in diebus Noe istudmihi est, fut juravi, ne inducerem aquas Noc ultra super terram: sic juravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mca non recedet a te; et foedus pacis mere non IHovebilur, dixit Miserator tuus Dominus. »LXX: «Ab aqua quae fuit sub Noe hoc mihi est: sicut juravi ei in tempore ilto, terras nequaqnam ultra irasci super te, neque ill comminatione tua ntuntes transferre, neque colles tui transferentur. Sic nec misericordia mea deficiet, nee testamentum pacis meæ auferetur, dixit propitius tui Dominus. r Ut credat san- I ctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ideoad punctum, et breve nos esse desertos, ut in amicitiam Dei, aeterno fœdere jungerentur, ponit exempla majorum, dicens: Quomodo uniyerso orbe peccante, pos quam corrupit omnis terra viam Domini, inductum est diluvium; et cum auctoribus cunctis peccatorum cuncta peccata deleta sunt, et in uno homine Noe humanum servatum est genus,cui juravi nequaquam terris inducendum esse diluvium, et sponsio mea hucusque servata eSI, neC unquam irrita net (Gen. VIII et IX): sic juro Ecclesiae meæ, quam mihi redemi sanguine meo, nequaquam me iratum fore his quorum misertus sum, nec meam clementiam ulla increpationis duritia commutandam. Facilius enim montes movebuntur et colles, quam mea sententia commutabitur. Juxta qnod et in Evangelio loquitur: Cœlum et terra transibunt, verba autem rnea nun prœteribunt (Matth. XXIV, 35). Hæc est autem, inquit, misericordia mea, ut foedus pacis, quo mihi reconcilialus est mundus, non merito eorum quibus datum est, sed mea clementia conserveLur. Juxta Septuaginta confusus est sensus, et sic turbata sunt omnia, ut quid dicatur difficile possit intelligi: uon quo ignorem quid in hoc capitulo vir prudentissimus diseriL, sed quo non satisfaciat animo meo.