# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.17-47

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 6.17 to 6.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.17

XXXII, 22). Cujus testimonii sensus sl, quod ignis Dei alque vindicta semper ardeat peccatoribus, et eos usque ad inferos persequatur. qualis erat et dives ille in Evangelio (Luc. XVI) purpuratus, qui, requiescente Lazaro in sinu Abraham, secernis torquebatur ardoribus. Terram quoque, id est, carnem nostran), et genimina ejus, id est carnis desideria, ealeni flamma comburet, ct fundamenta montium quae se elevant contra scientiam Dei. Ipsos quoque montes Dei jacula disperdent, nt humiliati in poenis, montes esse desistant. Ecce, inquit, scriptum est coram tne. Omnia enim nostra peccata De! patent oculis, et in his scripta sunt libris, de quibus in Daniele Icgimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10). De quibus in alio luco dicitur: Super terram scribantur (Jerem. XVII, 13). Et nequaquam ultra reticebit qui prius dixerat, Tacui: numquid semper tacebo? dicit Dominus (ha. XLII, 14). Sed reddet unicuique quod operatus est in sinu ejus, boc est in cordis arcano, ut eos propria torqueat eonscientia. De qua ct Osee propheta vaticinatur; Cadent in gladio principes eorum propter indisciplinationem linguÆ eorum (Osee VII, 16). Hæc est detractio ipsorum in sinu eorum, quæ de uniuscujusque corde procedit. Simile quid et in Proverbiis scribitur; In sinu redduntur suo iniquis omnia (Prov. v, 22). Qui sinus propter animæ principale (Grœc. ήγεμονιϰὸν) ulio nomine appellatur caput. Vias eorum dedi in capita eurum (Ezech. ix, 10). Et alibi: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et super verticem illius iniquitas ejus descendet (Psal. VII, 17). Est autem et bonus sinus, qui sanctitate fruemur conscientiæ, de quo Psalmista dicebat: Et oratio mea enim in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13). Intelligitur sinus in quemlibet affectus aique dilectio, ut quando ad maritum sermo dirigitur, Uxor quæ eat in sinu tuo;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
