Latin
6.21 to 6.44
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.21-44
Unproofread scanNot analysed yet
et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam fiiium Amos prophetæ. III quo regis consideranda humilitas atque prudentia. Ipsc pergit ad Templum; principes populi et seniores sacerdotum, non stolis sacerdotalibus, sed ciliciisopertos misit ad Isaiam filium Amos prophetæ. Pro quo in Regum volruntne legitur: Ipse coopertus est sacco, et ingressus domum Domini, Eliacim præposilum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus misit ccoper. tus saccis ad Isaiam prophetam filium Amos (I V Reg. XIX, 1, 2). Hic quia ipse de se Isaias scribebat historiam, non se appellavit Prophetam; sed fil uui Prophetae: ibi vero quia alter erat Scriptor historiæ, ipsum scribit Prophetam. Quod quidem et de Matthæo Evangelista legimus, quod ipse Matthæus se dixerit publicanum (Matth. X) alii vcro Evangclistx nomen publicani tacuerint, et Apostolicam tantum posuerint dignitatem; et quod in conjunctionibus Apostolorum, apud se secundu, apud alios primus sit. Dixeruntque,inquit, ud eum: Hæc dicit Ezechias, non rex, non tumens nomine imperii, Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemæ dies hæc: tribulationis nostræ, correptionis Dei, blasphemiæ hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quoi ad partum usque pervenerit, et generare non possit, nec dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et doiuimus, et peperimus spirituml salutis (Isa. XXVI, 18, sec. LXX). Sequitur: Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis. Non enim audemus Dominum omnium, nostrum Dominum licere, quo irascente tanta perpetimur; sed tuum dicimus Dominum. Et hanc habemus ultionis fiducium, quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolurm mortuorum. Et exprobraverunt sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus. Leva ergo orationem, nostram jacentem; non pro cuncto populo qui jam periit, seJ pro reliquiis,quæ obsidentur. Cumque venissent servi regis Exechiœ ud Isaiam: rursum aomen prophetae tacuit, ut coeptam servaret humilatetem.