Latin
6.32 to 6.40
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.32-40
Unproofread scanNot analysed yet
Cui tanta beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. Et in alio loco de ea scriptum sit: Erit gloria domus hujus novissimæ super priorem (Aggæi II, to). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis et speculam, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI. 2). Et al. bi: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). In hac enim ignis est et caminus, qui devoret peccatorcs, et ligna, fenum, stipulamque cousumat; sive lumen et clibanus, ut j rstorum claritas, et peccatorum poena monstretur.