# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.32-40

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 6.32 to 6.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.32

Cui tanta beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. Et in alio loco de ea scriptum sit: Erit gloria domus hujus novissimæ super priorem (Aggæi II, to). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis et speculam, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI. 2). Et al.bi: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). In hac enim ignis est et caminus, qui devoret peccatorcs, et ligna, fenum, stipulamque cousumat; sive lumen et clibanus, ut j rstorum claritas, et peccatorum poena monstretur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
