# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.45-51

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 6.45 to 6.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6.45

Praevenitque eos Isaias: codem enim spiritu quo futura noscebat, eliam absentem regem audierat; et dicit quid respondere deberent Domino suo, humibati in ista fiducia conscientiæ1. Dicite, inquil, Domino vestro, qui vester est dominus; meus enim hirc dicit Dominus: Moli timere verba quibus non tu, sed ego sum blasphematus. Nec dico universa quæ regi Assyriorum sim facturus ne meam vidcar jactare potentiam; sed quod dandas sit ei spiritus non D i, sed adversarius, auditoque nuntio, revertatur ad terram suam, et corruat in ea gladio, ut duo pariter quæ optabat Ezechias, andiret, se obsidione et periculo liberandum, et inimicum iralutnque regem in sua terra esse moriturum. Si quis quaerat cur in libro prophetiæ, historia quæ in Itgum ct Dicrum voluminibus scripta est, mixta videatur, consideret quod historiæ prophetia sit copulata, tam de liberatione urbis, quam de Assyrii interitu, et de reversione solis horarum decem, et quindecim annorum spatiis protelatis, quod et prophetiæ est et histori.e.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
