# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/6

(Vers. 5). i Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polima labia habentis ego habitabo I, et regem Dominuni exercituum vidi oculis IlIcis. » Et Abraham postquam vidit Dominum, et audivit vocem ejus, terram et cinerem esse se dicit (Genes. XVIII), et Isaias juxta LXX interpretes compunctum se esse testamur, non ob alia crimina. sed quia labia haberet immunda. Felix conscientia, qux tatium in sermone percavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse, vivere cum peccatoribus: Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1). Sed quia in Hebræo tegimus: Vos mihi, quia tacui, plangit se Propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth, cum Seraphim, quos angelicas fortitudines intelligimus. Non fuit autem ausus laudare Dominum. quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum? Quia tacui, et non audacter Oziam impium regem corripui; ideo labia mea 94 immunda sunt, et laudes Domini cum angelis camard non audeo, ne mihi dicatur: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Paal. XLIX, 16)? Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. xv, 9). Hoc autem dicimus, non quod Isaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, indignum se Dei laude fateatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
