# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 61

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/61

« Ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. » Ne quis Scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat, una urbs ct per M, et per B, litteram scribitur: e quibus Dimon silentium interpretantur; Dibon, fluens. Indito utroque nomine propter laticcs qui tacite fluant, usque hodie indifferenter ct Dimon et Dibon hoc oppidulum dicitur. Quod autem an: Ponam super Dibon additamenta, et quæstionem facere videbatur, quid esse I, sequenti versiculo demonstravit dicens: His qui fugeriut de Moab leonem, ct retiquiis terræ: ut etiam qui fuga lapsi sunt, a bestiis consumantur. Quanquam et per metaphoram leonem, regem hostium possumus intelligere, ut potentiam ejus quasi rugitum nemo possit cvadere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
