# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 64

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/64

(Vers. 3, 4.) < Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes, et vagos ne prodas. H abitabunt apud te profugi mei: Moab, esto latibulum eurum a facie vastatoris, finitus est enim pulvis, consummaius est miser, defecit qui conculcabat terram. > Pro misero in Hebraico legitur SOD (), quod potest ct vastator intelligi. Loquitur autem ad Moab, ut consilium salutis inveniat, ct senibus congregatis, cogat salutare concilium. Vis, inquit, salvus esse, ct Dei misericordiam promercri? In clara luce, et aperta fuga populi mei, tu quasi nox et umbra esto, suscipe fugientes, vagosque ne prodas. Et hoc quare dixerit, statim infert: Habitabunt apud te profugi mei. Vastata enim Jerusalem, et omni Judæa quoe confinis est Moabitis, ad te meus populus transmigrabit. Esto igitur latibulum eorum, nec timeas impetum vastatoris, quia sicut pulvis cito transibit: et depopulator universæ terræ, qui conculcabat eam, et suis pedibus subjiciebat, aura flante disperiet. Quidam locum male de AnUchristo interpretantur, ut putent Sanctos eo tempore propter viciniam urbis Hierosolymae ad Arabas transituros, et nunc eis praecipi, ne prodant fugicntes ad se.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
