# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7-3

t Et vocavi fortes meos in ira mea: exsultantes in gloria mea. » LXX: s Gigantes veniunt implere furorem meum, gaudentes simul et contumeliam facientes. > Juxta Hebraicum haerent superioribus quae dicuntur, quod ipse vocaverit fortes suos, exsultantes in gloria sua qui maudavent sanctificatis suis. Porro juxta LXX, gigantes venientes ut i...- pleant furorem Domini. gaudentes in aliena injuria atque laetantes, sinistrae accipiendæ sunt contrariæquae virtutes, de quibus et in Psalmis legimus: Miait in eoa (urorem iræ suæ, furorem et iram et tribulationem, immissionem ptr angelos pessimos(Ptal. LXXVII, 49). Ex his est et exterminator in Ægypto, qui postes agni litos sanguine non audet intrare (Exod. XII), et ille spiritus qui egressus stetit w conspectu Domiui, et ait: Ego decipiam Achab. Dixitque ei Dominus: Dtcipie. et prævatebis, egredere, et fac lic (Ill Reg. XXII, 21, 22). Unde in eodem Regum volumine Michaeas dixit: Vidi Dominum Israelem sedentem super thronum suum, et omnis exercitus carli stabat cirea eum a dextris et a sinistris (Ibid., 19) Dextrae virtutes bum eorum augelorum qui ad bona mittuntur: sinistrae autem eorum quibus ad puniendum tradimur. Unde et Apostolus: Quoa tradidi, inquit, Satanæ, ut discant MOM blasphemare (1 Tinl. I, 20). Numen autem gigantum, pro quo in Hebraeo GIBORIM (), id eit, fortium positum est, LXX et Theodotio in similitudinem fabularum vertere gentilium, sicut, et Sirenas, et Titanas, et Arcturum, Hyadas' et Orionem nominant, quae apud Hebraeos aliis appellantur vocabulis 3. Si autem gigantes rebelles Dei sunt, et omnes haereses contrariae veritati rebellant Dco: omnes hæretici gigantes sunt, qui gaudent in errore suo, et Une maxime gloriamur, quando Ecclesix contumeliam fecerint.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
