# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7-7

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7-7

Nam et pleraque oppida eorum ex bestiis et jumentis habent nomina, ϰυνω̃ν a cane, λέων a leone: θμοῡι̃ς lingua Ægypłia ab hirco. λύϰων a lupo, ut taceam de formidoloso et horribili cepe, et crepitu ventris inflati, quae Pelusiaca religio cat. Haec, inquit, simulacra quæ non possunt salvare portantes, nbil sunt aliud nisi onera sacerdotum, deprimentia eos usque ad lassitudinem. Quae cum captivitas venerit, pro pretio metallorum, de quibus facta sunt, ducuntur prima captiva, et animam suam sive portantium, liberare non possunt. Non quo muta simutacra babeant animam et aliquem sensum doloris, quae insensibilia sunt; sed quo ϰαταχρηστιϰω̃ς vocetur anima, et membra earum rerum quae absque sensu et membris sunt. Alioquin et in Proverbiis legitur: In manu lingua, mors et vita. Vel hoc dicendum, quod gravissimum onus in gentibus error fuerit idololatriae, quae cultores suos deprimebal ad terram, et salvare non poterat, animasque eorum faciebat diabolo et daemonibus eMe captivas.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
